BROBURGUS

BROBURGUS
BROBURGUS
Morinorum castrum. Veteres tabulae ante annos 600. datae nune Broburgum, nunc Bruchburch castrum, i. e. Brocburgum sive lursoum oppidum vocant; quod nos Brodbourg appellamus, Flandrenses Borborch, aut si quibusdam credimus Brovebourg. Cilbertus de Vita et Morte Caroli Comitis Flandriae, Brodburg nuncupat et Brudburg, i. e. Brodburgum. Brod autem et brud, non minus quam bruch et broc, lutum significat, et a brodio deductum videtur. Unde Broagiun quoque a situ palustri nomen accepit, Brovage: et Monstreletius de caede Ludovici Aurelianensium Ducis loquentes eius filios inducens, brouct pro luto usurpat: uti Flandrenses brove lutum nominant; et Braium vel Braiotum castrum in Pertico, vulgo Nostris Bron dicitur. Idem Gilbertus Brudgis
Flandriae oppidum nominat, haud dubie sicut Brudburgum a luto. Hadr. Vales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”